Moteur de recherche catholique portant sur la Bible et sur une bibliothèque d'ouvrages, d'articles et de conférences.
Comme celui qui saisit l'ombre et poursuit le vent; ainsi est celui qui s'attache à des visions mensongères.
|
Saisissez un texte à rechercher ou bien sélectionnez un livre
Épître de saint Paul aux Colossiens
La recherche n'a donné aucun résultat.
AccueilVulgateColossiens0/0 résultat(s)
0/0 résultat(s)

Épître de saint Paul aux Colossiens

Chapitre 1

 | 
 | 
 | 
Chap. : 
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
 
4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
 
9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ,14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
 
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ :16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
 
21 Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :23 si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
 
24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :26 mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :29 in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.

Chapitre 2

 | 
 | 
 | 
Chap. : 
1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
 
6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :17 quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
 
20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Chapitre 3

 | 
 | 
 | 
Chap. : 
1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
 
5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
 
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
 
18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
 
20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
 
22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.

Chapitre 4

 | 
 | 
 | 
Chap. : 
1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate : scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
 
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
 
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
 
7 Quæ circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra,9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
 
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :11 et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.13 Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et qui Hierapoli.14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
 
15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam.
 
16 Et cum lecta fuerit apud vos epistola hæc, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quæ Laodicensium est, vos legatis.17 Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
 
18 Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.

Vulgate Clémentine (en latin)


La Vulgate Sixto-Clémentine est une révision de la Vulgate décidée lors du concile de Trente afin de définir une version de référence pour l'Eglise et réalisée sous les pontificats de Sixte V et Clément VIII ; elle est achevée en 1592. Elle est encore considérée comme la version la meilleure et la plus sûre de l'Ecriture Sainte. Saint Jérôme a initié la Vulgate à la fin du IVe siècle en traduisant le texte hébreu de l’Ancien Testament et le texte grec du Nouveau Testament. Pour en savoir plus, nous vous invitons à lire notre page de présentation des différentes versions de la Bible expliquant notre choix.